Căutare
  • Căutare
  • Povestirile Mele

Echo and Narcissus

Creați un Storyboard
Copiați acest Storyboard
Echo and Narcissus
Storyboard That

Creează-ți propriul Storyboard

Încercați-l gratuit!

Creează-ți propriul Storyboard

Încercați-l gratuit!

Storyboard Text

  • ...
  • Corpus adhuc Echo, non vox, erat; et tamen usum garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,reddere de multis ut verba novissima posset.
  • Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
  • Ecquis adest?
  • Forte puer comitum seductus ab agmine fido dixerat 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo.
  • Adest?
  • Et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
  • Ille fugit fugiensque 'manus complexibus aufer; ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri.'
  • Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae.
  • Attenuant vigiles corpus miserabile curae, adducitque cutem macies, et in aera sucus corporis omnis abit.
  • Vox tantum atque ossa supersunt: vox manet: ossa ferunt lapidis traxisse figuram. Inde latet silvis nulloque in monte videtur. Omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
  • Hic puer, et studio venandi lassus et aestu, procubuit faciemque loci fontemque secutus; dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, dumque bibit, visae correptus imagine formae, spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
  • Irrita fallaci quotiens dedit oscula fonti! In mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deptendit in illis!
  • Ille caput viridi fessum summisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam. Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua.
  • Planxere sorores Naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt Dryades. Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem inveniunt foliis medium cingentibus albis.
Peste 30 de milioane de Storyboard-uri create